MATISCONA

MATISCONA
MATISCONA
seu MATISCO, urbs Galliae Celticae Episcopalis sub Archiepiscopo Lugdunensi ad Ararim fluv. saepius excisa fuit: semel ab Attila: iterum per Francos. praeterea tempore Lotharii Imperatoris Ludovici Pii filii; tandem tempore Ludovici Iunioris a latronibus destructa est. Comitatus titulô claruit, quem Francorum Rex Ludovicus IX. vulgo Divus dictus, emita Iohanne et eius uxore, Comitib. Matisconensibus. Metel. Merula. Postea aliquoties a corona separatus, semper tamen iterum illi reunitus est. Dioecesis Matisconensis 226. habet Parochias, sub 4. Archipresbyteris: Cluniacensi quoque Abbatiâ, celebris, etc. Meminit urbis iam Caesar Comm. l. 7. c. 90. ubi ait, Ciceronem et Sulpitium Matisconem Cabillonemque missos esse, commeatuum causâ. Petr. Iulian. in antiq. Burg. Adrian. in theatr. Urb. Severt. Hist. Praesul. Matiscon. Robert. et S. Matth. Gall. Christ. Hîc Concilium a Guntramo Rege A. C. 581. celebratum, ut et A. C. 585. a Guntramo et Childeberto disciplinae Ecclesiasticae causâ. Gregor. Turonens. l. 8. c. 1. 7. et 20. Item A. C. 627. etc. Vide Morer. in Dict. Hist. Est haec urbs in Burgundiae Ducatu, hodie Mascon. Antonin. Matisconense castrum vocat. Baudrando urbs Aeduorum est, in limite Segusianorum alias, nunc in Burgundiae Ducatur in confinio Bressiae. Media inter Cabillonum et Lugdunum, 11. utrinque leuc. Satis culta, in colle. Hinc tractus, le Masconnois. Vide et Matisco.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • BURGUNDIA — Galliae Celticae regio, nomen habens a Burgundionibus, Germanis populis, ex Vandalorum sanguine ortis, qui dicti a Burgis, i. e. praesidiariorum castris. Ab Almannis (in horum enim agris violenter in Capellatio, ubi hodie Palatini Comitis ditio,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MATISCO Aeduorum — urbs Galliae Episcopalis, primum memorata Caes. de bello Gall. l. 7. c. 90. ad Ararim fluv. in veteri Notit. inter provinc. Lugdunensis primae civitates ultima ponitur. Ibi olim sagittae fabricabantur, quippe Notit. Imper. Roman. Fabricam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROVINCIA Romana — et Provincia simpliciter, Caesari la Provenza, regio Galliae Narbonensis, inter Rhodanum et Alpes maritimas, in qua Galloligures Straboni. Ubi Aquae, Arelatum, et Avenio, metropoles. Ausonius: Fusa per immensum quondam Provincia regnum. Baudrando …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”